In hac nostra prima sessione exercitavimus salutationes latinas. Nobis usui fuerunt Formulae Erasmi Rotterodami quas invenire possumus ubique fere in interrete, attamen nobis potissimum placuit haec editio
http://books.google.es/books?id=DsMTAAAAQAAJ&printsec=frontcover&dq=related:GENT900000080580#v=onepage&q&f=false
vel haec
nam utraque notis latinis praedita est.
Alter liber qui nos et linguam latinam, et graecam docere potest est hic a Posselio scripto
http://books.google.es/books?id=iS08AAAAcAAJ&pg=PT127&dq=inauthor:possel&hl=es&ei=KlS7TIzSAcGgOrnR5fgM&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=6&ved=0CEAQ6AEwBQ#v=onepage&q=salvtandi&f=false
Praeterea usi sumus Hermeneumatis Pseudodositheanis in editione Orbergiana quae est in libro cui titulus est "Sermones Romani". Invenitur quoque et in Bibliotheca Augustana
http://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost03/Dositheus/dos_col0.html
et hic
http://www.archive.org/details/corpusglossario00gundgoog
Pensum accepimus ut domi nos exerceremus fabulam lupi agnique Phaedri soluta oratione interpretandam, ad quod efficiendum nos valde adjuvabit haec editio
No hay comentarios:
Publicar un comentario