lunes, 8 de noviembre de 2010

Secunda Sessio. Bene vobis sapiat!

Secundam sessionem habuimus die XXº mensis Octobris. Propter inopiam temporis omnia facere non potuimus quae nobis in animo erant. Convertimus autem soluta oratine fabulam agni et lupi, quod non parva delectatione nos affecit.
Ad proximam sessionem pensum accepimus fabulam de corvo stupido.

Ceterum de rebus scholasticis loquemur ut discamus verba formulasque quas in scholis nostris usurpare possumus. Multa jam de grammaticationibus scimus, sed nonnunquam nobis verba desunt ad res et motus usitatissimos designandos.

Sunt multae paginae multique libri qui ad res scholasticas tractandas nobis usui esse possunt. Recenseo nunc eos tantum qui magistris non minus delectatione quam adjumento esse videntur.

-I. Primum commendo vobis librum saeculi XX ineuntis, nempe Primum Annum, ab W. L. Paine anno 1912 scriptum, qui Methodo Activa utitur. Id est scholae fiunt colloquendo cum discipulis. Praeterea parvam grammaticam latine scriptam habet, quae nos adjuvare potest.
http://www.archive.org/details/primusannus002006mbp

-II. Encheiridion sive Manuale quod librum priorem comitatur: Praeceptor, ubi S. O. Andrew nobis explanat quem in modum Primum Annum usurpandum sit. Hoc manuale tanti vel majoris momenti quam Primum Annum habeo, nam hic liber magistris qui methodum grammaticalem sequuntur tenuis et inanis primo obtutu videbitur. Lectiones enim priores brevissimae sunt, constant tantum ex quaestiunculis et responsis: "Quid facis? Recito. Quid facio? Recitas" et ita porro. Quae sententiae, si in patrium convertere volumus sermonem, nihil prorsus discipulis proficiunt, adeo breves et faciles sunt.
Attamen ad interpretationem non pertinet. Opus tantum est latine loqui, discipulos latine alloqui ut ipsi vicissim nobis latine respondeant. Ita solum linguam latinam re vera discent.
http://www.archive.org/details/praeceptormaster00andrrich

-III. Parvum vocabularium latino-hispanicum scholare, ab Antonio García Amador et Germán González Muñoz exaratum. In quinque pagellis omnia fere verba ad scholam pertinentia invenire possumus.
http://www.scribd.com/doc/32729831/DE-SCHOLA-LOQUAMUR-II

Nunc mihi ignoscite, quaeso, nam vobis libros vere antiquos commendaturus sum. Si quis vestrum aciem oculorum servare vult ne porro legat. Sin autem in procelloso mari quod nobis Googlebooks offert navigare non timet, mecum veniat.

-IV. Familiares Colloquendi Formulae in Usum Scholarum concinnatae, liber suavissimus et jucundissimus, mea quidem sententia, ubi non solum eas sententias inveniemus quae discipulos probos et pios decent sed etiam eas quae improbis et ignavis usui erunt. Quid dicam de hac sententiola anglica pulcherrima "I'll ding your teeth out for you after school", latine "Dimissa schola excutiam tibi dentes!". Sine dubio, si mei discipuli talia prae oculis haberent, latinitatem multo magis amarent.
http://books.google.es/books?id=4cQDAAAAQAAJ&printsec=frontcover&dq=familiares+colloquendi+formulae&hl=es&ei=VVy7TNvJGYadOrHT_cMM&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=1&ved=0CCYQ6AEwAA#v=onepage&q&f=false

-V. Orbis sensualim pictus. Liber notissimus neque injuria. Haec editio habet juxta textum latinum interpretationes germanicam, polonicam et bohemicam (vel contrario ordine, date veniam) et gallicam. Quod, mihi credite, nonnullis gaudio erit.
http://books.google.es/books?id=ZKo_AAAAYAAJ&pg=PA134&dq=intitle:orbis+intitle:pictus&hl=es&ei=llDYTKPKDtTNjAeO4JjXCQ&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=1&ved=0CCoQ6AEwAA#v=onepage&q=schola&f=false
Si quis hunc librum pulcherrimum et utilissimum non solum legere sed etiam auscultare vult, conferat se ad paginam Latinum Podcast
http://latinum.mypodcast.com/200807_archive.html

-VI. Thesaurus Puerilis, Authore Onofrio Povio. Vocabularium est Catalanico-Latinum, anno 1580 in luce editum, in quo verba per themata ordinata sunt.
http://books.google.es/books?id=V8MkAk4osN4C&printsec=frontcover&dq=inauthor:%22Onofre+Pou%22&hl=es&ei=8U7YTKGRJJaSjAe1nu3ACQ&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=1&ved=0CCMQ6AEwAA#v=onepage&q=libri&f=false
Exstat et editio ope lucis descripta quae parvi venit in taberna libraria Valentina nomine París-Valencia
http://www.parisvalencia.com/

-VII. Tyrocinium Latinae Linguae, auctore Petro Apherdiano, anno 1575 in luce editum. Accedit interpretatio germanica.
http://books.google.es/books?id=kuI7AAAAcAAJ&pg=PA197&dq=inauthor:apherdianus&hl=es&ei=_U3YTP7gDsuTjAeyzJjjCQ&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=2&ved=0CCsQ6AEwAQ#v=snippet&q=lvdo%20literario&f=false

-VIII. Indiculus Universalis, auctore Francisco Pomey S.J. Qui liber etsi aliquantulum taediosior neque tam lepidus quam ille Comenii, usui esse potest. Haec editio interpretationes habet Gallicam et Flandricam.
http://books.google.es/books?id=-AZBAAAAcAAJ&printsec=frontcover#v=snippet&q=grammatica&f=false
Haec autem, cujus litterae multo melius cernuntur, habet interpretationem Araucanicam!
http://www.archive.org/details/chilidusivetrac00platgoog
Scapi hinc depromendi sunt
http://ia350624.us.archive.org/2/items/chilidusivetrac00platgoog/

-IX. Nomenclator Omnium Rerum, auctore Hadriano Junio Medico, anno 1596. Liber illo tempore notissimum et copiosissimum. Res secundum themata ordinata sunt, adsunt et explanationes latinae et interpretationes in pluribus linguis
http://books.google.es/books?id=RkY8AAAAcAAJ&printsec=frontcover&dq=related:BSBBSB10185360#v=onepage&q&f=false
De hoc libro plura legere potes germanice in hac pagina
http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/junus.html
Paginae ad res scholasticas attinentes hic inveniuntur
http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/junus/junus1/s181b.html

Nolebam tot libros vobis commendare. Semper enim prae oculis habeo illud "non multa sed multum". Sed plus valet illud "meliora video, proboque, sed deteriora sequor". Vos vero unum duosve libros eligite et eos penitus legite.

No hay comentarios:

Publicar un comentario